Tradit Josephus quod princeps in tribu Simeon, Zambri, filiam cujusdam potentis Madianitarum duxerat, quae dicebatur Corbi, qui, uxore jubente, in quadam solemnitate, aliis ducibus Deo immolantibus, non ipse immolavit. Quamobrem cum Moyses ecclesiam congregasset, et eos culparet, non nominatim tamen, quia turba erat in causa, ille coram omnibus confessus est, se alienigenam duxisse, idola colere, nec tyrannicis legibus, quas ipse sibi Moyses posuerat, obnoxium esse, quibus sub figmento legis, et Dei graviori servitute premebat populum, quam Aegyptii, cui proprium auferebant vivendi arbitrium, et discedens coram omni turba, quae flebat ante fores tabernaculi Domini, intravit tabernaculum uxoris. Mirabantur autem omnes quod mortuus non fuerat. Surgensque Phinees, filius Eleazari, de medio multitudinis, et arrepto pugione ingressus est post illum lupanar, et cum invenisset coeuntes, perfodit ambo in locis genitalibus, cessavitque plaga, et occisi sicut tringinta quatuor millia, forte a Domino per plagam aliquam praecedentem, quae tunc cessavit. Sed Josephus videtur velle, quod plurimi juvenes zelo Phinees accensi, multa millia populi percusserunt. Locutus est autem Dominus ad Moysen: Hostes vos sentiant Madianitae, percutite eos. Hoc factum est postea cum Moyses misit exercitum, et percussit Madianitas. Vel forte sicut percussi fuerant filii Israel, voluit etiam tunc Dominus mulieres occidi quae subverterant eos.